1343
256 ROSARIVM
foemina, spiritus est Mercurius & masculus,
anima est sol & luna. Corpus habet lique¬
fieri in primam materiam suam, quę est Mer¬
curius. vt dicit Morienes: Mercurius noster
non habetur nisi ex corporibus liquefactis
liquefactione non vulgari, sed ea tantum quae
durat donec coniuges vero matrimonio so¬
ciantur & vniuntur, & hoc vsque ad albedi¬
nem. Morienes dicit: Accipe flegmaticum
& colericum; & teritè sanguineum cum eis
donec sanguineum fiat coelum tingens. Her¬
mes: Intelligite filij sapientum, quòd hic la¬
pis preciosissimus clamet, Protege me pro¬
tegam te: largire mihi ius meum vt te adiu¬
uem. Sol enim meus & radij mei intimi sunt
in me. Luna verò mihi propria est, & lumen
ineum omne lumen superat; ac mea bona
omnibus bonis sunt sublimiora. Gaudet &
laetitiam, & diuitias, & delitias optantibus
largior multas, & cum quid inquiro agno¬
scunt: eos intelligere facio, & diuinam vim
possidere facio.
Ego gigno lumen, tenebrae autem natu¬
rae meae sunt, nisi metallum meum esset sic¬
cum. Omnia corpora mei indigent, eo
quod ea liquefacio: eorum rubiginem de¬
leò, & substantiam extraho. Me igitur &
& filio meo coniuncto, nil melius ac
venerabilius in imundo fie¬
ri potest.
Vasis