1343
268 ROSARIVM
plene habebis artem. Vnde philosophus: La¬
pis noster transit in terram, terra in aquam,
aqua in aerem, aer in ignem, ibi est status, sed
descendetur econuerso. Opus album com¬
pletur tribus elementis, in quo non est ignis,
scilicet tria pondera terrae, duo aquae, vnum
aeris. Ad Elixir verò solis, mitte duo ponde¬
raterrae, aquę tria, aeris vnum cum dimidio,
& de igne, id est fermentum rubeum.
Rasis in Libro magno praeceptorum sic
ait: Quicunque ignorat pondera, non labo¬
ret in nostris libris, quia philosophi nil sua¬
rum rerum posuerunt, nec aliud occultaue¬
runt nisi haec.
Turba dicit, Nostra contritio non fit ma¬
nibus sed fortissima decoctione. Calidius:
Minor ignis omnia terit. Nota, differentia
est inter elementum & elementatum, & quin¬
tam essentiam. Elementum est primum com¬
ponibilium, vnde nec terra, nec aqua, nec
aer, nec ignis purum elementum est, & sim¬
plex apud nos: quia inter se inuicem ista co¬
miscentur, & maximè in illa parte vbi se con¬
iungunt. Sed quinta essentia est corpus per
se subsistens, differens ab omnibus elemen¬
tis & elementatis, tam in materia quàm in for¬
ma, tam in natura, quàm in virtute, non ha¬
bens in se causam corruptionis, & dicitur
quinta essentia: ideo quia ex omnibus ele¬
mentatis est extracta, nec in ea est motus ele¬
men¬