1343
PHILOSOPH. 277
formam meliorum & subtiliorem. Putrefa¬
ctio idem est quod fractio putridi: nam per
putrefactionem omnis res digeritur, & fit
fractio inter putridum, id est foetidum &
mundum. Mundum enim corpus putrefa¬
ctum immediatè crescit, & multiplicatur in
suo simili, vt patet in grano, quod postquam
stetit per multos dies sub calore terrae, tume
scit, vt & quod mundum est ex eo crescat &
multiplicetur: foetidum verò euanescat. ne¬
cessaria est ergo etiam in opere nostro pro¬
pter praedictas causas putrefactio.
Conceptio & desponsatio fit in putredi¬
ne in fundo vasis, & generatio genitorum
fiet in aere, scilicet in capite vasis, id est alem¬
bici. Corpus nihil facit nisi putrefiat, & non
potest putrefieri, nisi cum Mercurio. pro v¬
na parte corporis videntur accipiendae pro¬
pter putrefactionem trigesimae sextae partes
aquae. Putrefactio fiat igne lentissimo fimi
calidi & humidi, & nequaquam alio: ita
quod nihil ascendat: quia si aliquid ascende¬
ret, fieret separatio partium, quę fieri non de¬
bet donec masculus & foemina sint perfectè
coniuncti: & vnum recipit aliud, cuius si¬
gnum est in superficie ingenio perfectae so¬
sutionis. Et licet azoth appareat in prima mi¬
xtione seu coniunctione albus, pro eo quod
foemina vincit suo colore: nihilominus in
putrefactione per ignis beneficium deni¬
ss 3