1343
PHILOSOPH. 301
sole, fit sol. Item, Geber de medicina tertij or¬
dinis probat, & dicit ad literam: quia tam ad
album & rubeum est vna atquè eadem via
cum Sole & Luna, differunt tamen fermenta¬
tione. Cuius haec tertij ordinis medicina est
duplex, scilicer, Solaris & Lunaris: & est ta¬
men in essentia vna, & modus agendi vnus.
Est tamen additamentum citrinitatis sen ci¬
citrini coloris, qua medicina perficitur à sub¬
stantia sulphuris fixi, hoc est, quòd vtraque
medicina incipitur cum Sole & Luna. Sed
ad rubeum fit fermentum cum Sole, ad al¬
bum cum Luna. Sol capitur dupliciter, vno
modo pro aqua solis, alio pro corpore solis,
vt supra.
Item, cum dicitur quòd apparent omnes
colores, verum est: quia ante fermentationem
in calcinationibus, dissolutionibus, & fixatio¬
nibus apparent omnes colores. Item, Lumen
luminum sic ait: Et scitote quòd eadem sunt,
quae dealbant & rubificant intrinsecus & ex¬
trinsecus, scilicet, Sol, Luna, Mercurius. Quae
tria dissoluta & fermentata appellat argentum
viuum, dicens: Argentum viuum habet in se
corpus, spiritum & animam. Ibidem, talis
est causa, coquite masculum & foeminam si¬
mul, quousque coaguletur, & fiat lapis, Item, No¬
tandum quòd nostrum Elixir non fit nisi ex mi¬
neralibus. Et amplius notifico, quòd draco
tt 2