1343
PHILOSOPH. 305
Qui bene praegnantur, concordi pacè ligantur.
Vnde dicit Morienes: Haec terra cum aqua
sua putrefit & mundificatur, quae cum mun¬
data fuerit, auxilio dei totum magisterium di¬
rigetur. Hermes quoque ait: Azoth & i¬
gnis latonem abluunt, & nigredinem ab eo
auferunt.
Ideo dicit Philosophus: Dealbate latonem,
& libros rumpite, ne corda vestra rumpantur.
Haec est enim compositio omnium Sapien¬
tum, & etiam tertia pars totius operis. Iungi¬
te ergo, vt dicitur in Turba, siccum humido.
id est, terram nigram cum aqua sua, & coqui¬
te donec dealbetur. Sic habes aquam & ter¬
tam per se, & terram cum aqua dealbatam: il¬
la albedo dicitur aer.
Salomon, Sapientiae septimo: Hanc scien¬
tiam pro luce habere proposuit, & super om¬
nem pulchritudinem & salutem. In compara¬
tione illius lapidis preciosi non comparauit
illum: quoniam omne aurum tanquam are¬
na exigua est, veluti lutum aestimabitur ar¬
gentum in conspectu illius. Melior est e¬
nim acquisitio eius negociatione argenti &
auri purissimi. Fructus illius preciosior est
cunctis opibus huius mundi; & omnia quae
in mundo desiderantur, huic non valent
comparari. Longitudo dierum & sanitas
tt 4