1343
PHILOSOPH. 317
que tinctura sua tingit, & oleo suo submergi¬
tur, & calce sua figitur, & album quidem com¬
pletur tribus, in quibus non est ignis. Citri¬
num verò completur quatuor totis. Glossa:
Verum est, quod Elixir album non indiget ni¬
si tribus, scilicet, oleo, tinctura, & calce. Sed
rubeum quatuor, scilicet, oleo, calce, tinctu¬
ra, & iterum tinctura, quae dicitur Ignis. Et
ideo subdit Auicenna: In quibus non est
ignis
De igne multiplici.
Est autem Ignis multiplex, & eius quali¬
tas diurrsa, per quosdam gradus distincta.
Quidam enim in primo gradu est calidus i¬
gnis, & humidus in secundo, scilicet ventris
equi cuius propietas est, quòd non destruit
oleum, sed augmentat propter suam humidita¬
tem: nam alij destruunt propter siccitatem:
Huic ergo non assimilatur alius in mundo ni¬
si materialis ignis corporis hominis sani. I¬
gnis quidem Solis calidus est in eodem gra¬
du; sed siccus est. Hic autem est qui domat
rem, & de re animata fit, ac nutritur, sicut puer
cui datur in principio lac. Nam puer ex cali¬
do & humido nutritur & augmentatur. sic &
ignis equi augmentat oleum sua humiditate.
figit autem lapidem suo calore temperando,
uu 2