1343
324 ROSARIVM
quòd nullus alius Mercurius est in via vni¬
uersali, nisi iam declaratus, in quo dependet
tota philosophia: qui aliter dicit, falsum dicit
Parmenides in Turba: Quidam audientes a¬
quam à philosophis nominare, putant aquam
nubis esse. certè non: sed si haberent rationem,
scirent vndique, aquam esse permanentem, quae
quidem aqua permanens esse non potest abs¬
que suo corpore cum quo soluta est. Alphi¬
dius: Istam medicinam vocant philosophi o¬
mnibus nominibus: quia tot nomina sunt huic
Mercurio imposita, quòd vix aut nunquam
possit aliquis noua ratione vocabula impo¬
nere. & dicit Plato philosophus: Nos omnia
reuelauimus, excepto secreto artis, quod ne¬
mini licitum est reuelare: sed attribuimus il¬
lud deo glorioso, qui cui vult, inspirat, & cui
vult aufert. Salomo rex: Haec est filia, ob quam
regina austri ab oriente dicitur venisse, vt au¬
rora consurgens audire, & intelligere, & vide¬
re sapientiam Salomonis, & data est in manu
eius potestas, honor, virtus & imperium, & flo¬
rens regni corona in capite suo radijs septem
stellarum rutilantium, tanquam sponsa or¬
nata viro suo, habens in vestimentis suis scri¬
ptum literis aureis, Graecis, & Barbaris, & La¬
nis: Ego sum vnica filia sapientum, stultis pe¬
nitus ignota. Hermes: Quemadmodum sol
in stellis: ita aurum in metallis Sol dat stellis
lumen