1343
346 ROSARIVM
inuenitur in proprietate naturae despicias cum
alijs vijs extraneis: quia in ipsis non est aliud
quàm rerum consumptio, temporis perditio
& laboris, cum omnia alia apparentia sunt, &
non existentia metalla, quae per minora mi¬
neralia vel consimilia fuerint laborata.
Reymundus: Quamuis hic lapis noster
iam in se tincturam naturaliter contineat: nam
in corpus magnesiae est creatus perfectè; per
se tamen motum non habet, nisi perficiatur
arte & operatione. Geber dicit in operatio¬
ne radicum: Ad hoc fit operatio, vt meliore¬
tur tinctura auri in auro plus quàm est in sua
natura; & etiam vt fiat Elyxir iuxta sapientum
allegoriam compositum, etc. Sed nunquid
solo auro, & non alio corpore indigemus? Au¬
di Hermetem dicentem. Pater eius, id est pri¬
mae compositionis est Sol, mater eius Luna.
Pater est calidus & siccus, tincturam gene¬
rans. Mater eius est frigida & humida, genitum
nutriens: igitur si in lapide nostro esset tantum
alterum ipsorum, nunquam facilè flueret me¬
dicina, neque tincturam daret, & si daret, non
tingeret, nisi in quantum esset, & reliquum,
& mercurius in fumo euolaret: quia non es¬
set in eo receptaculum tincturae: sed nostrum
finale secretum est habere médicinam, quae
fluit ante fugam Mercurij: ergo duorum con¬
iunctio est necessaria in opere nostro. Dicit
enim