1343
356 ROSARIVM
in se sulphur album, sicut aurum rubeum, ta¬
men ignis species sub albedine in eo est obte¬
cta: ideo omne argentum possibile est fieri au¬
rum. Vnde philosophus: Non est aurum nisi
prius fuit argentum: sic argentum continet
in se aliquas qualitates indigestas, quae pos¬
sunt ab eo purgari per artem, ita quod parti¬
culariter transit in mercurium fixum, & in vi¬
cinissimam naturam auri: quia omne tunc con¬
tinet in se quod & aurum, per appositionem
sulphuris rubei philosophorum, quo plus di¬
geritur, & citrinatio in eo causatur in adiun¬
ctione corporis perfecti, cum sint simpliciter
vnius naturae. hoc autem in alijs corporibus
fieri est impossibile, cùm tantam vicinitatem
naturae perfectae non habeant sicut ipsum,
quod est impeditum in generatione ipsorum
per sulphur adustibile & foetidum, nec ipsa
sunt mercurij. de quo loquitur philosophus:
Non fit transitus ab extremo ad extremum, nisi
per medium, id est, ex mercurio non genera¬
tur aurum nisi prius fuerit argentum, nec in
se habet sulpbur ignis simplicis non vrentis,
sed sulphur adurens, & ideo in mercurium fi¬
xum particulariter transformari non possunt,
vt suprà dictum est per Aristotelem: Sciant
artifices, se similia illis facere possunt, & tin¬
gere per rubeum citrinum, vt videatur aurum,
& album tingere albo, donec sit multum simile
argen¬