1343
PHILOSOPH. 365
Rerum omnium liquefactibilium natura
ex argento viuo est, ex sui substantia, eò quòd
proprium est argentum viuum, quod coagu¬
latur ex vapore, siue calore sulphuris albi vel
rubéi non vrentis. Vnde Aristoteles quarto
Meteororum: Si fuerit sulphur altum non
vrens, congelat mercurium in argentum bo¬
num: si verò sulphur fuerit purum cum rubo¬
re claro. & in eo fuerit vis igneitaris simplici¬
ter non vrentis, congelat in aurum purissi¬
mum melius quàm minera produxit: quia om¬
ne siccum naturaliter ebibit suum humidum,
vt in suis partibus sit continuatum. Vapor er¬
go sulphuris argenti viui coagulandus est ex
substantia terrea subtili, aereâ, decocta & in¬
digesta à commixtione prima sibi vnita actio¬
ne caloris, postea eleuata, decocta, & digesta,
donec habeat vim sulphuream coagulandi ar¬
gentum viuum in corpora metallica. Aurum
habét multum de virtute sulphuris & parum
de substantia eius, & multum de substantia mer¬
curij, & parum de virtutem eius, propter quod
ratione mercurij est maximè ponderosum, &
ratione virtutis sulphureae multum est rube¬
um: argentum autem per omnia contrariò
modo se habet, quia habet de substantia sul¬
phuris multum, & de virtute eius parum, & de
substantia mercurij parum, & de virtute eius
multum: ideo est album, quia color sequitur
zz 2