1343
PHILOSOPH. 369
sit longum; quoniam non videbis tincturam
neque proficuum profectum, donec sit comple¬
tum. Studeas ergo cum in omni fueris ope¬
re, omnia signa, quae in qualibet decoctione
apparent, in mentetua recordari, & eorum cau¬
sas inuestigare.
Tres quippe sunt colores, niger, albus, &
citrinus: cùm terra egreditur, nigredo imper¬
fecta est, & nigredo completa.
Qualibet ergo vicę paulatim & paulatim vi¬
gora ignem in calcinatione, quousque terra e¬
grediatur alba ex ignis fortitudine. Nam sicut
calor agens in humido praestat nigredinem, ita
agens in sicco praestat albedinem. Idcirco si
terra non fuerit alba, tere eam cum aqua, &
postea calcina iteratò: quoniam Azot & ignis
latonem abluunt, & obscuritatem ab eo aufe¬
runt, nam praeparatio sua semper fit cum aqua.
Ideo qualis limpida aqua, talis limpida terra.
& quanto magis fuerit abluta terra, tantò ma¬
gis alba. Ex multiplici ergo reiteratione imbi¬
bitionis cum forti contritione, & frequenti
assatione aqueitatis mercurij maior pars dele¬
tur, scilicet aqueitatis: cuius residuum per sub¬
limationis reiterationem similiter remo¬
uetur. Haec Arnoldus in suo Ro¬
sario de verbo ad verbum.
zz 4