1343
PHILOSOPH. 371
gede ea faciant argentum. Nullus debet subli¬
mare terram ad opera sophisticorum, sed de¬
bet sublimare ad Elixir nostrum perfectum:
& illa quae sublimantur, duobus modis sub¬
limantur, aut per se: quia spitus sunt: aut cum
alijs: quia in se incorporant cum spiritibus.
Mercurius enim cum sit spiritus, sublimatur
per se: terra vero nostra, cùm sit calx, non sub¬
limatur, nisi quia se incorporat cum mercu¬
rio. Conuerte ergo calcem, & imbibe mercu¬
rium, & de coque, donec fiat corpus vnum: &
non taedeat te hoc ipsum multoties iterare:
quia corpus nisi cum mercurio sit incorpora¬
tum, non ascendet sursum: ideo necesse est, vt
in quantum poteris naturam suàm subtilies,
& cum mercurio fortiter pistes, quousque fiat
vnum: quia sublimationem non facimus, nisi
vt reducantur corpora ad subtilem materiam,
scilicet, vt sint spiritus, & quòd corpus sit leue
ad regendum in omnes res, siue in solem, siue
in lunam: & hanc sublimationem facimus, vt
corpora redigamus in suam primam materiam
scilicet in mercurium & sulphur. Facimus er¬
go hanc sublimationem tribus de causis, vna
est, quòd corpus sit spiritus de subtili mate¬
riam & natura. secunda est, quòd mercurius se
bene incorporet cum calce. tertia est, quòd to¬
tum sumat colorem album vel rubeum. Id¬
cireo quando calae sublimatur ad lunam, de¬
zz 5