1343
376. ROSARIVM
in magisterio huius operis: in manifesto au¬
tem vterque tendens ad rubeum.
Idem libro secundo capite trigesimo nono:
Consideratio autem rerum iuuantium perfe¬
ctionem est consideratio naturarum illarum
rerum, quę corporibus sine artificio videmus
adhaerere, & mutationem facere, vt sunt, mar¬
chasita, magnesia, thutia, antimonium; & lapis
lazuli, & consideratio illorum, quae sine adhae¬
rentia corpora mundificant, & sunt, scilicet,
sal & alumina, nitrum & boracia, & quae suae
naturae sunt, & quae consideratio vitrificatio¬
nis mundantis per consimilem naturam.
Mundatio aceti acerrimi secundum
Gebrum in libro Inuestigatio¬
nis magisterij.
Acetum cuiuscunque generis est, seu acer¬
bum, subtiliatur & depuratur, & illorum vir¬
tus siue effectus per distillationem meliora¬
tur, de eorum mundatione & depuratione suf¬
ficienter tractauimus, cum quibus corpora
imperrecta praeparari possunt, & depurari, &
meliorari, & subtiliari, igneque semper debi¬
to mediante: praeparantur enim & depuran¬
tur per ista ad intentionem ignis per hunc mo¬
dum. Habent enim haec corpora imperfecta
humiditates superfluas, & sulphureitatem adu¬
stibiles