1343
384 ROSARIVM
ptulum, quaedam verò decuplum, & quaedam
centuplum, quaedam verò millesimum, &
quaedam in infinitum solificum, & verum per¬
fectionis lunificum transmutet corpus. Ab
hinc igitur & vltimò tentetur. vtrum in per¬
fectione consistat magisterium.
Attendat ergo quis proprietates actionis
seu modos compositionis Elixir maioris: nos
enim quaerimus substantiam vnam facere, ta¬
men ex pluribus aggregatam, coadunatam,
fixam, quae super ignem posita ignis eam non
exprimat, & liquantis permisceatur, & lique¬
scat cum ipsis, cum eo quod est in ea de substan¬
tia ingressibili, & permisceatur cum eo quod
est de substantia permiscibili, & consolidetur
cùm eo quod est de substantia consolidatiua,
& figatur cum eo quod est de substantia fixa¬
tiua, & non comburatur ab his quae combu¬
runt aurum & argentum, & afferat consolida¬
tiones cum ignitione debita & perfecta.
Non tamen eatenus breui tempore intelli¬
gas, cum paucis diebus vel horis possit prima
vice restitui. Sed quod respectu aliorum me¬
dicorum modernorum, respectu etiam natu¬
rae operationis veritatis: haec verò citius ter¬
minatur. Vnde dixit philosophus: Medicina
est cuius temporis longum spacium anticipa¬
uit. Quare vobis dico, quòd sustineatis pa¬
tienter: quia fortè moratur, & festinantia qui¬
dem