1343
PHILOSOPH. 391
xae partis, quantitas iteratò, quousque ad tota¬
lem eleuationem sufficiat. Per ignem fortissi¬
mum, intellige ignem putrefactionis & mer¬
curij nostri; quo tantummodo corpus eleua¬
tur, id est, in spiritum conuertitur. Cum ergo
leuata fuerit, reiteretur eius sublimatio, quo¬
usque administratione reiterationis figatur
totum. Et fixum solutum, id est, ad acetum po¬
ne vt supra, quater omnia reiterando, vt ha¬
bes satis supra declaratum. Et solutum vola¬
tile: quasi dicat, quòd per solutionem lapis fit
volatilis. Et iterum: Volatile fixum facias. sic
enim continuat se philosophus: haec in capi¬
te quinquagesimo septimo, etc. quousque fu¬
sionem praestet vel fluat: Capitulum deci¬
mum: Opus hoc nem est ad album, vel ad ru¬
beum? Respondet Adamarus: Ad vtrunque.
Sic enim scribitur in capitulo sexagesimo lex¬
io, quòd lapis lunaris & solaris sunt idem in
essentia: quia ex solo mercurio perficitur v¬
terque. Est etiam vna via in modo agendi: quia
per easdem operationes, & eodem ordine ope¬
ratur. Est ergò vna medicina secundum
omnes philosophos: differunt ta¬
men fermentatione.