1343
PHILOSOPH. 395
licuius, & per ingenia nobis tradita viam in¬
uestigationis eisdem exposuimus: non au¬
tem eam inuentam nisi solis nobis scripsi¬
mus, sed & inuentionis modum, & modo¬
rum ingenia. Per ea igitur quae tradidimus,
exerceat se bonae mentis artifex, & Dei do¬
num altissimi se adinuenisse lętabitur. Ad ar¬
tis igitur excelsae perquisitionem haec dicta
sufficiant. Haec Geber. Geber in Summa
sua, capite decimosexto de naturalibus Prin¬
cipijs sic dicit: Notandum est enim, quòd
postquam lapis fuerit purificatus, atque per¬
fectè mundatus ab omni re corrumpente, &
postea fuerit fermentatus; non indiges am¬
plius mutare vas, nec ipsum aperire, sed so¬
lummodo quôd Deus custodiat ipsum ne
frangatur, & propter hoc dixerunt philoso¬
phi, quòd in vno vase conficitur totum ma¬
gisterium. Et est sciendum quòd in quadra¬
ginta diebus & noctibus completur opus ad
album post veràm purificationem lapidis:
quia in purificatione non potest esse tempus
determinatum; nisi secundum quòd artifex
bene laboret: & in nonaginta diebus & no¬
ctibus completur opus ad rubeum; & isti ve¬
ri sunt termini ad totam perfectionem: hoc
intellige de coagulatione, quae fit post purifi¬
cationem, quae purificatio non habet aliter
fieri, nisi in putrefactione & conuersione cor¬
Bbb