1343
416 ROSARIVM
in anno, in Martio & Septembri, curatur.
Et vterque puluis albus & rubeus sanat schia¬
ticos in periculo mortis: sanat etiam paraly¬
sim. Item, si puluis teneatur ad nares in partu
laborantium, liberantur. hoc dicit Hermes.
Geber quoque dicit, quòd Elixir rubeum cu¬
rat omnes infirmitates chronicas, de quibus
medici desperauerunt, & facit hominem iu¬
uenescere vt aquila, & per 500. annos viue¬
re & amplius, vt aliqui philosophi fecerunt,
qui vsi fuerunt eo tribus vicibus in hebdoma¬
da quantum granum sinapis. Est herba quae
vocatur Saturnus de canalibus, de qua fit ta¬
lis medicina. Quare nota quòd omnes infir¬
mitates quae à vertice capitis vsque ad plan¬
tam pedis generantur, si fuerint vnius mensis,
in die: si vnius anni, in duodecim diebus: si ex
longo tempore, in mense curantur: quia sicut
curat omnia metalla infecta ab omni infirmi¬
tate, sic & humana corpora. Quapropter no¬
ster benedictus lapis non immeritò Tiriacus
maior tam corporum humanorum quàm me
tallorum dicitur: de quo Hermes rex Graeco¬
corum, & pater philosophorum ait: Si de Eli¬
xir nostro omni die vsque ad septem dies sum¬
pseris pondus carrobiarum, capilli tui cani de
capite tuo cadent, & renascentur nigri, & ita
de sene fies iuuenis & fortis.
Arnaldus dicit: Hic lapis noster virtutem
habet