1343
420 ROSARIVM
Nullus negligat finalem, praecipuam totius
Philosophiae matrem ab editis effodere, quae
hominem ornat moribus, & ditat beneficijs:
auxiliatur pauperi, & etiam corpus incolu¬
me sanat, & prębet etiam sanitatem. Qui e¬
nim in legendis libris deses extiterit, in prae¬
parandis rebus promptus esse non poterit.
Liber nanque librum aperit, & sermo sermo¬
nem explicat: quia quod in vno est diminu¬
tum, in alio est completum. Non enim po¬
test in Practicam bene assuescere, cuius mens
in Theorica renuit desudare: quoniam pro¬
cedit ad Practicam, sicut asinus ad coenam, i¬
gnorans quomodo, & ad quid porrigat ro¬
strum & os. Istum autem librum nominaui
Rosarium, eò quòd ipsum abbreuiaui ex li¬
bris philosophorum quantum potui melius,
& in diuersa diuisi capitula.
In ista arte duo sunt libri, quos ponam in
capitula per ordinem.
CAPI¬