1343
ARNAL. LIB. 423
dissoluitur multoties, & postea congelatur
per argentum viuum, illius sublimati incera¬
tum caloris actione, donec vix in millibus an¬
norum successiuè opere naturę in metallum
congelatur perfectum. Et hoc quidem vasis
mineralibus, ipsa natura mediante operatur
metalla. In istis ergo operibus naturam imi¬
tari oportet, quicunque velit perficere medi¬
cinam imperfectorum perfectiorem.
Quòd argentum viuum est medicina o¬
mniùm metallorum.
Cap. II.
Dicit ergo Aristoteles, quòd argentum
viuum est Elementum omnium liquabilium:
quoniam omnia liquabilia cum ligantur in
eo conuertuntur; & admiscetur cum ipsis.
quia est de substantia eorum: licet ista corpo¬
ra differant in compositione sua ab argento
viuo, eo modo quo ipsum fuit purum à sul¬
phure immundo sibi extraneo. Fit enim ar¬
gentùm viuum ex vero sulphure non vrente.
Nam vt dixit Philosophus: Sulphur album
non vrens congelat mercurium in bonam lu¬
nam. Et illud est res optima quàm suscipere
possunt qui Alchimiam operantur, et conuer¬
tunt illud in argentum honum. Si verò sul¬
phur purum, mundum & optimum fuerit cum