1343
428 ROSARII
se sine ipsius humiditatis radicalis consum¬
ptione, & absque illius in terram conuersio¬
ne. Et ideo notatur in eo causa perfectionis
vera: quoniam ipsum solum ad fusionis per¬
fectionem sufficit in vnoquoque gradu, sci¬
licet cum ignitione & sine ignitione. Pro¬
pter enim bonam partium adhaerentiam
fortitudinem suae mixtionis, si aliquo mo¬
do partes illius inspissentur per ignem vl¬
terius non permittit se corrumpi, nec per in¬
gressionem furiosae flammae illud se in fu¬
mum patitur euolare: quoniam rarificatio¬
nem sui non suffert propter sui densitatem,
& adustionis carentiam, quae per sulphurei¬
tatem quam non habet perficitur. Hoc satis
sufficienter probatum est superius.
Sulphur quod est terra sicca grauis es¬
se dicimus perfectionis corruptiuum: quo¬
niam si fixum fuerit, fusionem rectam im¬
pedit: vt patet in ferro quòd non fundititur
quia sulphur fixum in se habere cognosci¬
tur. Si verò fixum non fuerit, fusionem re¬
ctam impedit, vel anticipat, vel ab igne cor¬
rumpitur, comburitur & euaporat: vt pa¬
tet in plumbo & alijs corporibus infirmis.
Et ideo sulphur non est de virtute nostrae
artis, neque de perfectione eius: quoniam
perfectionem impedit in omnibus operi¬
bus suis: sed Mercurius viuus in omnibus
suit