1343
432 ROSARII
inest sulphur rubeum. Sed tale sulphur non
inuenitur super terram, vt dicit Auicenna:
quòd in istis duobus corporibus existit. Et
ideo ista duo corpora subtiliter praeparemus,
vt sulphur & argentum viuum de illa mate¬
ria habeamus super terram, de qua aurum &
argentum efficiebatur sub terra. Ipsa namque
corpora lucentia: sunt, quibus insunt radij
tingentes, cętera corpora albedine & rubedi¬
ne vera, secundum quòd ipsa fuerunt praepa¬
rata. Nam per nostrum magisterium corpus
perfectum iuuat, & imperfectum perficit sine
admixtione alterius rei extraneae. Aurum i¬
taque cum sit preciosum, omnibus metallis
est tinctura rubedinis tingens, & transfor¬
mans omne corpus. Argentum verò est tin¬
ctura albedinis perfecta albatione tingens
caetera corpora. Cum illis namque corpori¬
bus, scilicet, sole & luna miscetur Mercurius.
& figitur per ipsa maximo ingenio, quod mi¬
nimè peruenit ad artificem durae ceruicis.
Quòd vnus est lapis philosophorum.
Cap. VI.
Oportet igitur inquisitorem huius scien¬
tiae constantis voluntatis esse in opere. Ne¬
mo hoc modo illud praesumat attendere:
quoniam in rerum multitudine ars nostra
non perficitur: vna enim est. Est enim lapis
vnus