1343
438 ROSARII
lapidem in suum Mercurium, vt in primam
reducatur materiam. Vnde philosophus in
quarto Meteororum, huius artis sophisticos
illudit artifices alchimiae, dicens: Species trans¬
mutari non posse: quod quidem similiter ve¬
rum est, nisi vt species ipsae (vt postea subdit)
in primam suam materiam rediguntur. quae
quidem materia prima est argenti viui, cum
ipsum sit elementum omnium ductibilium.
Tunc enim in aliam formam quàm prius e¬
rant bene permutantur: non quidem species,
sed indiuidua specierum. quoniam ipsa indi¬
uidua actionibus sensibilibus sunt subiecta,
eò quòd in se sunt corruptibilia. Species ve¬
rò cum sint vniuersales, actionibus sensibili¬
bus non sunt subiectae, & ideo non sunt in se
corruptibiles. Species igitur argenti, quae est
argenteitas, non mutatur in speciem auri, quae
est aureitas, nec è conuerso: quia species verè
permutari non possunt, sed indiuidua specie¬
rum bene permutantur, cum in primam suam
materiam rediguntur: quia cum forma istius
fuerit corrupta, vel illius, vel in primam ma¬
teriam resoluta, bene permutatur, & necessa¬
riò introducitur alia forma: quia corruptio
vnius est introductio alterius. Et scias, quòd
nulla materia, potest. ita destrui, quin sub ali¬
qua maneat forma: vnde destructa vna for¬
ma, immediatè introducitur alia, ad hanc o¬
pera¬