1343
ARNAL. LIB. I 443
Si autem cum istis duobus iungatur radijs
fit Elixir perfectum. Non ergo operandum
est, nisi de ista nobili materia: quia non fiunt
res aliqua ratione, nisi secundum eorum na¬
turam. Quicunque ergo quaerit à natura quod
in ipsa non est, fatuitas est & perditio laboris.
Non comedas ergo de filio cuius mater men¬
struum patitur. Quem si comedis leprosus.
& tu, & opus tuum: sed frustum comede de
carne pingui, & habebis aurum & argentum
quantum volueris. Et non quaeras à natura
quod in ipsa non est: quoniam fatigares ani¬
nam tuam in vanum. Hęc extracta sunt à Mo¬
ieno doctore veracique philosopho. Nihil
reputans inde lucrum si ita faceres, sed be¬
ne facias vngendum de Sulphure & lanque¬
to: quoniam res, cuius caput est rubeum, pe¬
des albi, oculi verò nigri est, magisterium. In¬
tellige quod dico: quoniam omnia verè sunt
verissima: qualia nunquam philosophus ali¬
quis tradidit meliora.
Explicit liber Primus.
CAPITA LI¬
bri Secundi.
De inuestigatione perfecti lapidis philosophici,
Caput. I
De regimine, cap. II.
Quomodo depuretur Mercurius, cap. III
Eee