1343
448 ROSARII
sentia implere vel supplere, si plenam medici¬
nam volumus facere, vel trahere. Terrenam
autem feculentiam oportet omnino per sublima¬
tionem demere, ne humidum in proiectione
creat calorem & aqueitatem ipsius. Simili mo¬
do fugitiuam oportet quo ad medicinam illius
substantiam saluare, de cuius proprietate est
mundare, & ab adustione defendere, & etiam
figere, ac fixum facere. Ideoque contingit ex i¬
psius medicinae diuersitate, secundum ejus di¬
uersam deprauationem, quandoque creari Sa¬
turnum ex illa, quandoque louem, quandoque
Venerem, quandoque verò Martem, quod ex
impuritate necesse est euenire, vel accidere.
Quomodo depuratur Mer¬
curius, & purgatur.
Caput III.
Ingenium igitur ipsius terreae substantiae
superfluae remotionis, est ipsum semel vel bis
sublimare à vitro & sale, donec ipsius albissi¬
ma sumatur substantia. Cum verò albissima
ascenderit, proijce in feruenti aqua, donęc re¬
deat in argentum viuum. Post tolle ab eo aquam,
& operare cum eo: quoniam non est bonum
operari cum ipso, nisi prius hoc modo pur¬
getur. Vnde dicit Auicenna: Primum quo¬
que