1343
ARNAL. LIB. II. 451
Dissipa rem captam prius per partem satis aptam,
Leuiter extractam sic massam contere factam.
Haec non festinè, sed temporis ordine sine,
Albumen urinae disponit membra ruinae.
Patienter igitur sustine, & contere, & coquę,
reirera, & non taedeat te hoc ipsum reiterare:
quia quae imbibuntur, per aquam mollifican¬
tur. Et quantò magis teres, tantò magis mol¬
lificas: & quantò magis mollificas, tanto ma¬
gis partes grossas subtilias, donec vniantur, &
ab inuicem non diuidantur: quoniam spiri¬
tus cum corpore tunc inspissantur, & omnia
quae impastantur, dissoluuntur, & impastatio
fit cum nimia trituratione & assatione. Nam
per contritionem, & incerationem, ac assatio¬
nem diuiduntur partes ligatae viscositate aquę,
quae viscositas est in corporibus. Corpora ve¬
rò soluia ad naturam spiritus sunt redacta, &
nunquam separantur, sicut nec aqua mista a¬
quae: quippe, quia natura laetatur: quoniam
sponsa cum sponso compulatur: quae verò non
dissoluuntur, non habent partes subtiles, nisi
mollifices. Ideo charissime indiges, quòd in
dissolutione lapidis labores, scil. partes suas
priores disgregas ab ipsis, vt grauioribus par¬
tibus abiectis, opus cum leuiorib. perficiatur,
De inhumatione lapidis. Cap. IIII.
Lapide autem dissoluto, accipe totum, & po¬
Eee 5