1343
ARNAL. LIB. II. 465
quantum dissoluendo adiecit, & imbibendo
dissoluas, quantum assando deficit. Ideo o¬
mni vice post calcinationem terrae superfun¬
de aquam temperatè, neque multum videli¬
cet, neque parum: quia si multum fuerit, fiet
pelagus conturbationis: si verò parùm, com¬
buretur in fauillam: quare suauiter & non fe¬
stinanter de octo in octo diebus terram irri¬
gabis. Decoques in fimo & calcinabis, donec
de aqua biberit quinquagesimam partem sui.
Et nota, quòd post imbibitionem debet hu¬
mari per septem dies. Itera ergo opus multis
vicibus, quanquam sit longum: quoniam
non videbis tincturam, neque proficuum
profectum, donec sit completum. Studeas
ergo cum in omni opere fueris, omnia signa
quae in qualibet apparent, in mente tua re¬
cordare, & eorum causas inuestigare. Tres
quippe sunt colores, niger, albus, & citrinus.
Cum terra egreditur, nigredo imperfecta est,
& nigra completa. Qualibet igitur vice pau¬
latim & paulatim vigora ignem in calcinatio¬
ne, quousque terra egrediatur alba ex ignis
fortitudine. Nam sicut calor agens in humido
praestat nigredinem, ita agens in sicco, gene¬
rat albedinem. Idcirco si terra non fuerit al¬
ba, tere eam cum aqua, & postea calcina ite¬
ratò: quoniam azot & ignis latonem abluunt,
obscuritatem ab eo auferunt. Nam praeparatio sua
Fff 4