1343
ARNAL.LIB. II. 467
mnatus, sex, & sicut scoria. Fac ergo agnitio¬
nem inter clarum & limpidum eius, quoniam
cum albissimum vt nix ascenderit, comple¬
tum erit. Colliges ergo eum cautè, ne euolet
in fumum, quoniam ipsum est quaesitum bo¬
num. Terra alba foliata congelans congelan¬
dum, & mundificans arsenicum. Et sulphur al¬
bum, quod Aristoteles dicit, quòd est res opti¬
ma, quam recipere possunt Alchimistae, vt de ea
faciant argentum. Operare ergo cum ea ad lu¬
nam: quoniam est completum. Et hoc quidem
modo perficietur sulphur album non vrens.
Quomodo sulphur album fit ru¬
beum. Caput XVII.
Igitur si ad aurum volueris sulphur rubeum,
dissolue sulphur album superius collectum in
aquam rubeam per contritionem & imbibi¬
tionem, & bonam decoctionem dissolutum,
congela in lapidem coagulatum. Dissolue ite¬
rum in aquam rubeam: dissolue & sublima to¬
tum per ignem fortissimum. Modus namque
artificis opus deaurat, dirigit & coaptat quod
cunque in similitudinem pulueris. Ascendens
sursum est sulphur albissimum: quod verò
remanet in fundo deorsum, est sulphur ru¬
beum, tinctum, vt Scarlatta. Et istud est se¬
cundum Aristotelem sulphur optimum non
FF 5