1343
ARNAL. LIB. II. 471
ciant ad complementum sulphuris albi &
rubei.
De quarto regimine quod est figere, & fer¬
mentum aliàs fixum, est necessa¬
rium ad figendum.
Cap. XIX.
Quartum verò lapidis regimen est figere
album sulphur & rubeum supra corpus fi¬
xum, scilicet vt sulphur album figatur super
argentum: sulphur verò rubeum figatur su¬
per aurum: quia secundum Pythagoram, qui
argentum viuum à corporibus extractum
non coagulat in sulphur album patiens ignem.
nullam viam exigit ad albedinem: qui verò
dictum argentum viuum non coagulat in
sulphur rubeum patiens ignem, nullam viam
exigit ad rubedinem. Non ergo fatiges cor¬
pus tantum in huiusmodi rebus altis, ad quas
peruenire non potes, vbi ista facere ignoras:
quoniam in deuio erras. Prudenter ergo &
non casualiter operare: quoniam sine fermen¬
io nec exibit sol, nec luna, sed aliud quod non
perinanet in essentia in cura naturae, nisi oc¬
cultaueris ipsum in corpore quod praepara¬
sti ab initio; scilicet solem & lunam. Con¬
iunge ergo ipsum cum eo, vt generet sibi si¬
milem, & fiat Elixir id quod componis. Cum