1343
ARNAL. LIB. II 479
ris & aquae Mercurij non fixorum: aut cum
multiplici reiterationis solutionis medicinae
non fundentis. Est tamen bona cautela ad fu¬
sionem praestandam medicinae non funden¬
tis, vt soluatur, & corpus fermenti supple al¬
bi vel rubei. De cuius intentione sit per eam
mutari & alterari, & etiam soluatur Medici¬
na, id est Elixir, imò terra alba supple, vel ru¬
bea, de cuius intentione sit ingredi cum alte¬
ratione. Non fiet tamen omnium istarum
partium solutio, sed quarundam: quoniam so¬
lutio earum non est aliud, nisi quòd in humi¬
dum reuerruntur, & sulphuris salsedines au¬
feruntur. Dehinc illud corpus & non aliud
corpus imbibatur vice post vicem, donec fun¬
datur citissimè super laminam ignitam. Quo¬
niam ex his artificiorum ingenijs, necesse est
Medicinam & commisceri, & fundi, ac etiam
ingredi perfectè cum alterationis comple¬
mento. Si autem metallum quod conuertere
debes per medicinam, non fuerit sufficientis
coloris, addatur plus de Medicina ipsa: si ve¬
ro de colore minus habuerit, scilicet in sole:
quia Luna non potest esse nimis alba, pona¬
tur minus de medicina, & plus de metallo con¬
uertendo. Si autem medicina non remanse¬
rit bene, quod est defectu fixionis, succurre
per reiterationem solutionis & congelatio¬
nis, atquie per multiplicem non fixae partis so¬
Ggg 3