1343
482 ROSARII
dus fuerit de sulphure albo, tria pondera e¬
runt de fermento. Quantum ergo fuerit aer &
aqua tantum debet esse de terra minus quarta:
de aqua duo, de aere vnam, & dimidium de igne.
Dicam ergo breui ter vt intelligas: ad Lunam
pone tria pondera de terra, scilicet fermenta¬
ta minus quarta, duo de aqua: de aere vnum
& dimidium, & erit Elixir completum. Ad
solem vero cum ipse sit calidior Luna, debent
esse pondera terrae, tria de aqua, & tot de ae¬
re, & vnum pondus & dimidium de igne. Nam
pondus ignis medium est pondus aquae: nec
est in hoc additio, nec diminutio: quoniam
si sit multa aqua & paruus ignis, extinguitur
ignis. Et si sit similiter multa terra & paruus
ignis, extinguitur ignis. Et si sit similiter mul¬
ta terra & paruus ignis: econtrà tamen est de
aere: quia aer nutrit ignem, sicut aqua nutrit
terram. Nam ignis viuit de aere, & aer de iu¬
uamento aquae, & aqua de iuuamento terrae.
Fige ergo aquam in terram, vt aer possit figi
in aquam: quoniam si aqua occidisti, omnes
sunt mortui. Veruntamen aqua non figitur
sine terra; quia
Consurgit nullus vnquam sine semine fructus.
In quo dum moritur semen fructum dare fertur.
Quoniam cum terra sit in se fixa, retinet secum
& figit alia elementa. Aqua verò cum sit humi¬
ga & frigida, circundat terram, & constringit
& te¬