1343
486 ROSARII
ad sui operationem. Motus siquidem ip¬
sius sint adhaerentes sibi viae vni modo me¬
liori & certiori, qui possint excogitari, vt pa¬
tet ex creatione cuiuslibet generati. Id¬
circo tardamentum & praeparamentum de¬
bent esse in magistris philoso phorum & ope¬
rantium: quia natura motum praeterire non
poterit, nisi per contrarium impedita fuerit.
Certum namque tempus est, quod ipsa babet
ad impraegnandum, pariendum, & nutrien¬
dum, ac operandum. Vnde cum terram ha¬
bueris impraegnatam, expecta partum: Cum
verò pepererit filium, nutrias eum, quousque
possit tolerare omnem ignem, & tunc pote¬
ris facere proiectionem de ipso.
De reductione aeris super Elixir ad
album. Caput XXVI.
Igitur cum aqua fuerit fixata, tere & imbi¬
be eam imbibitione rorida cum vna parte ac¬
ris sui, & pone ad sublimandum, faciens sub
eo ignem primò lentum, postea fortiorem, quo¬
usque per continuam sublimationis reitera¬
tionem totum figatur deorsum, tunc per diem
ac noctem facies sub eo ignem fortem: secun¬
da die cum sua nocte fortiorem: tertia die cum
sua nocte fortissimum, sicut est ignis funden¬
di. Sic enim aer figetur cum aqua & terra: quia natura