1343
512 FLOS FLORVM
Pus: & per dicta philosophorum aliqua ap¬
probaui, licet pauca curaui allegare, quod ex
causa omisi: quoniam praesumo, quòd vos
scripta philosophorum omnia in scrinio ve¬
stri pectoris inclusistis. Et sic non dubito,
quòd dictis meis ea omnia applicaueritis per
vos ipsum: sicut ego per experientiem quam
vidi scripta sapientum intelligo, aliàs non
noturus. Et si circa hoc breuiloquio breuis
fui: hoc ideo. Nam in vobis tantùm praesumo
scire fundamentum, quod vobis non latebit
intentio huius rei. Et sufficit mihi, quòd vo¬
bis soli meus patet intellectus, & non me¬
cum migrare queat huiusmodi veritas ab hac
luce. Ob paternitatis vestrae reuerentiam,
Nouum hoc Lumen edidi super ea: quoniam
inter mundi caeteros vos elegi, hac re meo
iudicio digniorem, & Altissimus
faciat vos peruenire ad
optatum.
Explicit Nouum Lumen.
INGI.