1343
ARNALDI. 525
tum dicuntur. Oportet ergo fermentum in
corporibus introduci: quia est eius anima.
Hoc est quod dixit Morienus: Nisi corpus
immundum mundaueris, & eum dealbatum
non reddideris; & in eo animam non mise¬
ris, nihil huic magisterio direxisti. Igitur
fit coniunctio fermenti cum corpore mun
dato: & tunc spiritus cum iungitur, laetatur
& gaudet cum eis: quia munda sunt à sua na¬
tura grossa, & subtilia sunt facta. Et hoc est
quod dixit Ascanus in libro Turbae: Spiritus
non coniungitur cum corporibus, donec à
suis immundicijs fuerit perfectè denudatus.
In hora coniunctionis mirabilia maxima ap¬
parent. Nam omnes colores de mundo appa¬
rent in operando quotquot excogitari pos¬
sunt, & corpus imperfectum coloratur co¬
loratione firma mediante fermento, quod
fermentum est anima: spiritus mediante a¬
nima cum corpore coniungitur & ligatur:
& cum eo simul in colore fermenti conuerti¬
tur, & fit vnum cum eis.
Ex praedictis apparet subtiliter intuenti,
philosophos in suis verbis obscurissimis ve¬
râ dixisse. Nam ipsi philosophi dicunt in li¬
bris suis, quòd Lapis noster est ex quatuor e¬
lementis: quia ipsum elementis compararunt:
Et ostensum est primò qualiter sunt quatuor
Kkk 2