1343
544 DE MIRAB. POTES.
quod virtutem, & speciem affert in naturam ex¬
trinsecam, non solùm substantię, sed accidentia
de terita specie qualitatis: & fiunt virtutes à
rebus aliquae sensibiles. Et ideo hoc potest fa¬
cere virtutem, & speciem extra se, maximè
cum sit nobilior alijs rebus corporalibus, &
praecipuè propter dignitatem animae ratio¬
nalis. & homines non solùm exercent calo¬
re, sed spiritus ab eo sicut ab alijs animalibus
excitantur, & nos videmus quòd aliqua ani¬
malia immutantur, & alterant res sibi obe¬
dientes, sicut Basiliscus interficit solo visu
lupus reddit raucum, si prius videat homi¬
nem, & hyaena intra vmbram suam canem
non permittit latrare, sicut Solinus de Mira¬
bilibus mundi narrat: & alij authores. & Ari¬
stot. in libro de Vegetabilibus dicit: Palma¬
rum foeminarum fructus maturescere pero¬
dorem masculorum, & equae impraegnantur
in aliquibus regnis per odorem equorum, vt
Solinus narrat: & multa calia contingunt,
per species & virtutes animalium & planta¬
rum, multaque mirabilia, sicut Aristotel. di¬
cit in libro Secretorum. Cum ergo plantae
& animalia non possint attingere dignita¬
tem naturae humanae: nullo modo poterunt
facere virtutes & species, et colores emitte¬
re ad alterationem corporum extra se. pro¬
pter quod dicit Aristot. in I. de Somno & Vi¬
gilia;