1343
ARTIS I. NATVR. 565
uem operis, quod quaeris, intelligas. Corpus
verò calcinatum quandoque apponitur, &
hoc vt humor in eo corrumpatur persalem, et
sal armoniacum & acetum, & quandoque ci¬
batur argento viuo, & sublimatur ab eis, do¬
nec remaneat puluis. Sunt igitur claues ar¬
tis congelatio, resolutio, inceratio, proiectio,
& hic est finis atque principium. Sed puri¬
ficatio, destillatio, separatio, sublimatio, cal¬
cinatio, inquisitio cooperantur, & tunc potes
requiescere.
Transactis annis Arabum sexcentis & duo¬
bus, rogasti me de quibusdam secretis. Acci¬
pe igitur lapidem & calcina assatione leui, &
contritione forti: sine tamen rebus acutis.
Sed in fine parum commisce de aqua dulci,
& medicinam laxatiuam compone de septem
rebus, si vis, vel de sex, vel de quinque, vel
quot vis: sed quiescit animus meus in duabus
quarum melior erit in sex quàm altera pro¬
portione, vel circiter, sicut potest te docere
experientia: resolue tamen aurum ad ignem,
& melius cola. Sed si mihi credis, accipias rem
vnam, hoc est secretum secretorum naturae,
potens mirabilia. mixto igitur ex duobus,
aut ex pluribus, aut phoenice (quod est ani¬
mal singulare) ad ignem, & incorpora per for¬
tem motum: cui si liquor calidus quater vel
quinquies abdhibeatur, habebis vltimum pro¬