1343
ARTIS NATVR. 567.
ne liquefacta miscebis, & exurgent (vt credo)
simile lapidi Ibero, & proculdubio mortifica¬
tum est per vaporem plumbi, inuenies plum¬
bum si exprimas à mortuo, & mortuum se pe¬
lies in clibano per surcula. Tene hoc secretum
Nam nullius est vtilitatis, & idem facias cum
vapore Margaritae, vel lapide Tagi, & sepelies
mortuum tamen vt dixi.
Annis Arabum videlicet transactis petitio¬
ni tuę respondeo in hunc modum, Oportet te
habere medicinam, quae dissoluit in liquefa¬
cto, & inungatur in eo, & penetret in termi¬
no 2. eius, & permisceatur cum eo, & non sit
seruus fugitiuus, & transmutet ipsum, radice
vero spiritus permisceatur, & per calcem me¬
talli figatur. Aestimatur autem quòd fixio prę¬
parat, quando corpus e spiritus in loco suo
ponuntur & sublimantur; & totiens fiat, vt
corpus fiat spiritus, & spiritus siet corpus. A¬
cipiatis igitur de ossibus Adae, & de calce sub
eodem pondere, & sunt sex ad lapidem petra¬
lem, & quinque ad lapidem vnionis, & terantur
simul cum aqua vitae, cuius proprium est dis¬
soluere omnes res alias, & quòd in ea dissol¬
uatur & assetur, & signum incerationis est,
quòd medicina liquescat super ferrum valde
ignitum. deinde ponatur in eadem aqua loco
humido, aut suspendatur in vapore aquarum
valde calidarum, & liquidarum, deinde congele¬