153
DE CONTRACTVR.[sic]
112 [sic]
Administratio radicis Ellebori nigri, morbo¬
rum supra dictorum quatuor curam.
Ad Epilepsiam, & Podagram.
Luna deficiente, radix euellenda est
in signo Librae (quod morbo comitiali
maxime conuenit) ac in Planeta Vene¬
ris flatibus venti Borealis ad vmbram ex
siccanda. Mos fuit antiquis medicamen¬
tis vti sine additione, mes vtique modus
hac vtendi radice, fundatissimusque pro¬
cessus, est iste. Priusquam patientem co¬
mitialis morbus arripiat, tribus antea
diebus (si quo modo cognosci pot, vti
penes aliquos, aduentus terminus) pur¬
getur, iunioribus in lacte, senioribus in
in vino dentur ad potandum z. ij. puluera¬
tae radicis ter, id est, ad paroxismi diem
vsque, saepius hoc repetito processu: quem
antiqui tenuerunt. Itidem in Podagra die¬
bus successiuis ante quàm dolores per¬
cipiantur, purgetur patiens, quo facto
fluxus podagricus auferetur a toto cor¬
pore, sic vt hora paroxismi patiens pa¬
rum, aut nihil dolorum sentiat. Antiquiores
Philosophi soliti sunt hoc loco saepissi¬
me purgare, sic vt Podagram omnem
h 3