127
Methodus
argumento¬
rum.
Inquisitionem ueritatis instituitut, quàm
grauem esse decet: & ab omnibus nugis
alienam: ne videatur, aut veritatem
contemnere: aut cum nugis velle com¬
miscere, quod & perniciosum & turpe
fuerit. Professor itaqu; illis argumentis
tantum vtatur, quae certa ratione demon¬
strari possunt, raro ad verisimilia diuer¬
tens: Sophistica aut Rhetorica nun¬
quam vsurpet: studiosus verò quibusli¬
bet vti poterit: cum huic certa illa fir¬
maque nondum in promptu sint: & hac
ratione verum à falso dignoscere addi¬
scat: copiamque variarum propositionum
acquirat. vterque vna eademque methodo
vtatur in cognitione terminorum pro¬
positae quaestionis: ita vt primo propo¬
situm in duas partes distribuatur, in sub
sectum videlicet & attributum: vtri¬
usque antecedentia, consequentia, repu¬
gnantia, causae, effectus, natura, acciden¬
tia inquirantur: vtriusque cum alterius
causa cum causa, effectus cum effectu,
natura cum natura, causa cum effectu,
natura cum causa, & caetera inter se con¬
serantur: ex ijsque & similibus argumen¬
ta de¬