352
hanc nostram operam cuiuis secretioris Philoso¬
phiae studioso non improbatam iri. Quamuis eas
non discendae linguae Latinae studio, sed rerum
potius in eis contentarum amore aequus lector v¬
tiliter legere potest, atque eatenus ei hunc librum
commendare voluimus. Tui uero nominis auspi¬
cio Princeps Illustrissime hoc quicquid est operis
in lucem aedidimus, quia harum rerum studiosissi¬
mus es, & eruendis naturae arcanis indagator so¬
lertissimus: His & ueteres olim principes qui¬
bus itidem studia Philosophiae curae erant, potius
quàm uenationibus aut potationibus sedulo insu¬
dasse legimus. Quapropter eas sereno vultu quae¬
so suscipias, quibus & studium tuum Philo¬
sophicum iuuabitur, & nos videbis tuorum
beneficiorum non immemores fuisse,
Francoforti ad Moenum, vndeci¬
mo Calendas Aprilis. An¬
no domini 50.