469
254
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Colicis extractum fimi suilli prodest.
Fimi erinacei cum aqua mellis extractum vulnerum spiculis medetur.
Equinus, caprillus, leporinus, &c. cum aceto extrahitur ad haemor¬
rhagias.
Possunt autem haec etiam macerando sine coctione extrahi, verùm
quia in praesens tempus fiunt, & decoctio maturat macerationem: (nam cum
non licet diu expectare, coctio substituitur digestioni, & breui tempore
peragit id quod illa longo) itaque plaerumque extrahuntur coquendo.
Fiunt eo pacto & vina medicata, & potiones Hippocraticae. Ita ex a¬
qua cum aceto decoquuntur passulae maiores; vel segmenta cydoniorum
& similia. Sic cereuisia efficitur. Si elenij radix coquatur in musto vsque ad
sapam, nectar fit, quod miscent postea sapae simplici, faciuntque vinum e¬
lenites. Ita Arnoldus facit vinum ebuli, cuius baccas in musto coquit ad
tertias absumtas. Coctum digerit per noctem, exprimit & in mustum con¬
ijcit, cum quo sinit deferuescere, & clarificat oui albo & sale.
EXTRACTVM GVAIACI, SARSAE PA¬
riliae, chinae, &c.
Guaiacinae scobis efficacis vncia maceratur in vini libra. Si displicet vi¬
num, aqua conueniens sumitur. (Quidam malunt acetum, sed tunc cum ex¬
tractum est inspissandum. Eluitur autem aceti vis aqua dulci.) Maceratione
peracta coquitur, vt pars vna absumatur, duae maneant, si quidem pro potu
esse debet; sin ad sudandum, duabus absumtis tertia seruatur. Postea co¬
latur cum expressione. Colatura diuaporari potest ad consistentiam electu¬
arij. Quidam etiam destillant ad siccum. Gummi in fundo colligunt ni¬
grum & amarum mirè olens, quod tractabile est vt cera, soluitur in aquis,
vel fingitur in pilulas cum sacharo ad sudandum, quanquam & foris illina¬
tur. Coctio fit in olla vitrata diligenter obstructa ad ignem lenem. Sarsae vn¬
cia etiam ferre potest tres libras aquae, chynae optimae item duodecim.
Monardes sarsam ita extrahit: selibra sarsae minutim concisę macera¬
tur aqua. Deinde diu in mortario tunditur donec in lentum quendam suc¬
cum soluatur, quem colant cum expressione & cyathum absorbent. Potest
& inspissari.
OSSIVM EXTRACTVM.
Ossa, & similia dura per limam rediguntur in scobem, quae aqua sua
coquitur & maceratur, posteaque colatur cum expressione & coagula¬
tur. Vt:
Recipe rasuram cranei, coque cum aqua melissae vel betonicae. Decoctum
effunde, repositaque aqua alia & repetita coctione quo ad extracta essentia
est, opus idem perage. Tandem liquores effusos coagula. Coagulatum di¬
gere