469
300
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
est omnium, nisi quod diuersis magistris alius atque alius seu notus fuit, seu
certo consilio plus placuit. Itaque & succinum, laser, caphura, cum praedi¬
ctis etiam huc referri possunt.
Facilè autem eiusmodi gummata exundant. Itaque mandant aliqui,
vt retortae torso imponantur prunae donec satis incalescat: (quod & in mel¬
le obseruatur.)
Oleum thuris ex Euonymo & Andernaco. Thuris (vel succini) pulerati
selibram pone in matulam. Orificio matulae adapta calicem vitreum, ita vt
ex media dependeat continens aquam calidam, non ita plenus vt possit ex¬
undare. Alembicum applica in summo foratum, vt possis supplere defe¬
ctum aquae per infundibulum, quod si epistomio versatili instructum est,
vt paulatim fundat guttas in calicem, ingeniosius est. Debet autem calida
refundi & caueri ne exundet, commissuris oblitis ignem succende. Ita cum
vapore thuris & aquae prodit oleum igne leni per rostrum in receptacu¬
lum. Separa.
Oleum mastichis. Mastichis pulueratae libram macera in aqua vitae &
communi stillatitia pari, ad quatuor digitos affusa in vase vitreo, in fimo per
aliquot dies. Destilla gradatim ex arena. Primò exit oleum flauum cum men¬
struo. Excipe id seorsim, separato menstruo oleum serua ad vsus internos.
Aucto igni prosilit oleum rubicundum ad externos affectus. Si iterum in¬
tendas, prodit crassum cum empyreumate, quod rectifica cum spiritu vi¬
ni circulando & destillando. Omnibus rectè paratis ex libra prodeunt de¬
cem vnciae.
Aliqui affundunt vini spir. ad digitum latum. Digerunt in balneo ho¬
ris 24. in cucurb. clausa, alemb. coeco. Massae exemtae commiscent arenam
in cucurbita lutata, addito denuò spir. vini ex arena destillant per gradus i¬
gnis, vsque ad vehementiss. Exit 1. spiritus vini, 2. ol. rubicundum: excipi¬
untur vno lembico. Digeritur totum in balneo triduano. Destillantur fer¬
uentissimo balneo, vt oleum cum spiritu ascendat. In receptaculo oleum
erit coloris aurei, quod separatur à vino per infundibulum.
Is modus congruit & cuphorbio, benzoino, gummi hederae, myrrhae,
sarcocollae, laccae, stiraci calamitae, &c.
(Alias mastiche etiam sola destillatur per retortam lento igni. Gradatim
tandem Euonymus supra & infra carbones adijcit.
Nonnulli cum aceto soluunt in pulmentum & destillant.
Alij coquunt ex vino, macerant triduo. In cucurbita recta lutata, igni nu¬
do eliciunt oleum cum aqua, quam segregant balneo. Oleum rectificant per cine¬
res: crassities exugitur per arenas, quod hinc exijt, insolatur.)
Oleum Bdellij. Temperatum aceto destillato bdellium per horas du¬
odecim sinitur, donec soluatur totum. Colatur per setaceum purum, loca¬
tur in retorta, addito puluere silicum calcinatorum dimidia quantitate. Da¬
tur ignis gradatim per horas duodecim.
Aliàs