469
360
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
vel circulantur. Quatuor vini mensurae prima destillatione dant vnam, secunda
dimidiam, tertiò & quartò tota destillari solet. Alij ex viginti mensuris primùm
quatuor, secundò duas, tertiò vnam destillant, si scilicet vinum fuit rubrum,
quod magis est terrestre. Tales aquae sunt materiae spiritus vini, & quintae es¬
sentiae.
Aqua ardens ex musto. Cùm feruet, impone collum orificio vasis, &
ei accommoda alembicum vastum cum recipiente. Aquam exceptam de¬
stilla denuò more spiritus vini, vt ab aquositate separetur.
Eodem modo etiam ex cereuisia feruescente potest fieri.
Aqua ardens ex recrementis vuarum expressarum sit, si tundantur, & in
fimo vase clauso putrefiant, posteaque destillentur aliquoties, vt aqua subtilis¬
sima exeat.
Aqua ardens ex polenta, seu seminibus frumentorum fit, si tosta, fra¬
ctaque mola perfundantur aqua feruente copiosa, digerantur, & destille¬
tur pars tertia, quae corrigitur secunda & tertia destillatione.
E phlegmate poterat & acetum fieri, sed vulgus saginat cum eo & reliquiis
porcos.
Nonnulli polentae partem vnam capiunt, & tres aquae feruentis. Mi¬
scent probè, & adiectis fecibus vini, vel cereuisiae digerunt, miscentque a¬
gitando vehementer, vt fit in cereuisiae apparatu. Postea addunt feces
secundò, sinuntque efferuere. Tandem destillant primò partem tertiam,
quam denuò destillando corrigunt. Digestio autem illa fit in labro amplo li¬
gneo, seu cupa.
Si semen in agro fruticauit, non redigunt in polentam, sed molitum
statim macerant, & sic plaerumque fit ex siligine.
Ardens aqua ex fecibus. Misce fecibus vini vel cereuisiae tres partes
aquae feruentis. Digere, & destilla. Ita agitur & cum fermento. Quinque men¬
surae fecum, dant vnam aquae ardentis bis destillatae.
Ex fecibus baccarum iuniperi, post oleum separatum, item fit aqua ar¬
dens, si denuò tusae perfundantur phlegmate, & digerantur. (Alias bacca
& ligni scobs macerantur in aqua per dies duodecim, & postea destillantur.) Ita a¬
gimus & cum glandibus faginis, & radicibus foliisque Indicis, vnde inebri¬
antes potiones conficiuntur, veluti ex foliis Tabaci, nucis Indicae, zingi¬
bere, &c.
Aquis ardentibus affines sunt illae quas spiritus vocant nonnulli, ex
baccis, granis, aliisue fructibus, quin simplicibus aliis quoque extractos.
Tusas res (vt cerasa siccata, baccas hederae, lauri, &c.) infundunt in aqua fer¬
uente, macerantque dolio clauso in cella vel vaporario calido per mensem
suum. Inde destillant spiritum per vesicam. (Nonnulli addunt feces vini, a¬
lij fermentum, alij feces vini fermentum, & salem, &c.)
Mensis macerationis est inaequalis, & finit cùm facto foramine in do¬
lio