Beatitatis
aut
quietis
actio
Inest:
mouente
sed
sub
orbe
fluctuant
Vbique
cuncta.
firmior
parum
tamen
Is
est
hic
unus:
ima
qui
colens:
supra
Caput
tuetur:
idque
promptus
exerit:
Grauisque
donec
hic
moratur:
explicat
Leuisque
&
altus
alitis
pennas
modo:
Caelumque
mente:
ceu
solutus
corpore:
Petit.
Sed
haec
est
uita
perfecti
nimis
Viri
beata:
qua
frui
pauci
queunt:
Quanque
ille
(si
qua
id
sustinet
dici)
tuus
Colendus
in
primis
Sacerdos
maxime
Affectat:
atque
sponte
spretis
omnibus:
Quae
mundus
ultro
uiribus
cunctis
petit:
Vnam
secutus:
prorsus
hanc
complectitur.
Et
nunc
in
altis
montibus
latens
procul
A
patria:
amicis:
atque
Caris
omnibus
Vni
unus
haerens:
qua
potest:
uni
studet
Placere:
cui
se
dedicauit
unice.
Nunc
Vrbe
degens
percitos
sontes
metu
Solatur:
audit:
excitat:
terret:
monet:
Hortatur:
atque
promouet
miris
modis
Viciis
relictis
ad
decens:
ad
fas:
ad
id:
Quod
iure
miseris
conuenit
mortalibus.
Mox
expeditos
ad
pios
cultus
trahit
Ipsos
uolentes:
atque
ad
alta
dirigit
Spectanda:
quae
Mens
sic
honusta
corporis
Torpore
uix
allucinando
suspicit.