133
Quare age perpetuum primaque ab origine Carmen
Audacter: quod mente diu iam concipis: aede.
Vt Scelus infandum Gens ausa est impia quodam
Cunctarum aduersus rerum Patremque Deumque:
O prima quem totiens adeo Mandata docentem
Audierant auidi: uidere & mira frequenter
Ac passim peragentem: & non mortalia quoquam
Nanque palàm hauserunt oculis atque auribus ipsi:
Praestantem: at prorsus prae se diuina ferentem.
Vt primum in terris uagitus protulit Infans
Maximus: esse Deum: qui nos inuiseret alto
Demissus Caelo: cum supra uilia tecta:
Sub quibus in paruis iacuit praesepibus ille:
Videre insolitum radiis fulgentibus Astrum.
Caelestesque etiam supra sensere canentes.
Et flexis illum genibus uenerantia Bruta.
Ac Reges pariter diuerso ex orbe sequutos
Sideris exorti cursus: & Dona ferentes.
Caetera quid memorem tota Sanctissima uita
Acta illi: confessa Deum & testantia solum:
Haec te nanque manent: haec te tua submonet Ipsa
Relligio: Cultusque Dei: & praestantia uitae,
Ordiri: atque super fauet his tibi conscius aether:
Aeternumque parat uentura in saecula Nomen.
Ipse autem: siquid me fors ea gratia tangit:
Exiguam tantorum operum uel sumere partem
Conabor totis ornandam uiribus: aut si
Inualidi nequeant humeri iam pondera ferre