177
DE COELESTI MED. 109
mùm videbis quid natura valeat caracteri¬
bus efficere, nec non verbis, vbi tempus ri¬
fuerit obseruatum.
Vnguentum ad vulnera mirabile.
Cap. VII.
Sympathia vel compassio plurimùm po¬
test in humanis rebus operari, prout si
capias vsneam super caput, vel os mor¬
tuum expositum aeri concretam, videlicet,
Eius y. ij.
Axungiae humanae y. ij.
Mumiae,
Sanguinis humani ana y.ss.
Olei lini z. ij.
Olei rosarum,
Boli Armeni ana y.j.
Omnia simul in mortario terantur tam diu,
donec subtilissimum inde fiat vnguentum,
quod in capsulam reponas, vt cùm vulnus
aliquod oblatum fuerit, lignum in sangui¬
ne vulneris intingas, vt sanguinolentum fiat,
quod exiccatum vnguento suprascripto pror¬
sum intrudatur, & in eo relinquatur. Post¬
modùm vulnus mane singulis diebus recen¬
ti lintea fascia, lotio proprio patientis ma¬
defacta ligetur, & sanabitur, quantumcun¬
que magnum fuerit, absque aliquo alio em¬
plastro, sineque dolore. Poteris ad hunc mo¬
dum curare distantem à te miliaribus decem