457
AVTORIS AD DEVM. 15
Mundo palàm faciunt. O hominum insania, qui
non vident quocunque se vertant, in maximam
ignominiam impingere se! Vtinam asini con¬
ditionibus ornaremuromnes, quò monstrorum
inter equos & asinos praeter naturam genera¬
torum, mulorum atque mularum calumnias
ferre possemus cum patientia. Suos isti baiula¬
tores praeferunt suis parentibus. Quandoquidem
natura comparatum est, vt magnetica virtute
simile semper trahatur à sibi simili. Haud digni
sunt infideles nobiscum, ad imitationem illius
qui summa sapientia est, asinum equitare, quò
fit vt monstra sibi delegerint. Non caret suo pre¬
sagio sanè monstrorum equitatio. Non mirum,
si quandoque animosos excitare voluisti asinos
tuos, ô dominè Deus, qui contra monstrosos e¬
iuscemodi foetus, dum in superbiam & igno¬
rantiam tam pertinaciter acti sęuiunt, calcitra¬
re moti sint. Si genus hoc hominum esset asino
dignum, vtique sese submitteret iugo patientiae,
quod fraeno haud indiget vel capistro. Hoc i¬
psum etiam imitarentur in asino, nempe suos
gressus, vt ille, pedetentim examinarent cum
patientia & modestia, ne laberentur in ignoran¬
tiam: hoc est, sua fundamenta diligentiùs con¬
tarentur, num solidis constarent lapidibus à ru¬
pe veri desumptis. Porrò cogentur in posterum
ad Lydium lapidem, quanquam inuiti, veni¬
re, iudiciumque sui, non sine maxima confu¬
sione