69
11
TRACTATVS
D. THOMAE DE AQVINO ORDI¬
nis Praedicatorum, de lapide Philosophico,
& primò de Corporibus supercoe¬
lestibus
CAPVT PRIMVM.
ARISTOTELES IN PRIMO ME¬
teororum ait, quòd pulchrum & laudabile sit in¬
uestigare causam inuentionis causarum, Sapien¬
tes enim videntes effectum rerum scrutantur cau¬
sas. Nos autem videmus corpora coelestia agere
in elementa, & ex potentia materiae vnius elementi, vtpote ex
materia aquę, educere formam aëris & ignis. Omne enim agens
naturale, agit vt sibi simile educat, vt ignis agit in lignum & e¬
ducit ignem, & loquor hîc de agentibus naturalibus principa¬
libus. Videntur enim Corpora supercoelestia non sine elemen¬
ti siue elementalis formę materia esse, & maximè quia ad sen¬
sum videmus sphaeram planetarum simplicioris fore naturae,
quàm ipsi planetae, & planetas crassiora esse corpora & compo¬
sitiora. Sed ad euidentiam istius veritatis, non secundum quod
probaui de influentijs rerum naturalium. Et hoc optimè Roge¬
rius exponit. Omne agens naturale per similitudinem suam a¬
git, immittendo similitudinem illam in passum, quae quidem
similitudo non est diuersa ab agente in specie, vtpote si stuppa
ponatur iuxta ignem, ita quòd non iungatur igni, ignis sicut a¬
lia agentia multiplicabit speciem suam per medium, quae species
multiplicabitur, & recipietur in stuppa per actionem ignis na¬
turalem continuam & aptitudinem passibilitatis stuppae, vigo¬
rabitur in ea species quousque sit in completo actu ignis, pro¬
pter
B 2