457
48 PHYSICA
aquas diuiserint medio sui firmamenti artifi¬
cialis, vtramque partem seorsum reponunt, vsque
dum in vsum veniant, quem audire quandoque
licebit ex sequentibus. Sat modò fuerit primi
nostri principij, Mercurij videlicet, fontem a¬
peruisse ex quo defluxit. Quin etiam coeli diui¬
sionem ab elementis penitius intuebimur. Ea
cumprimis necessaria fuit ad successiuam ge¬
nerationem & propagationem eorum, quae
Deus verbi sui virtute ac sapientia primùm cre¬
auit in elementis. Nihil enim in seipso genera¬
re potest, sed in alio tantùm quod ex seipso fue¬
rit. Quocirca aquae primordiales necessariò di¬
uisae fuerunt, vt illa postrema Adami ab Eua di¬
uisio primae corresponderet illi, & econtra.
Vocauitque Deus firmamentum coelum.
Firmamentum pro toto coelo naturali ha¬
bendum est, à Lunae situelementis proxi¬
mo, vsque ad extremam vniuersi creati natu¬
ralis concauitatem, & non solùm prostellarum
fixarum (quas vocant) altitudine, vt infideles
docent.
Planetas, quos etiam erraticas stellas dici
volunt, in firmamento sitos iuxta Moysis sen¬
tentiam asserimus: cui vni soli plus fidei tribu¬
endum est, quam infidelium scholis omnibus.
Docent isti coelorum nimiam ex suis opinio¬
nibus