153
44
item Saturni, ob altitudinis profunditatem
parùm uidetur. Item Mattis orbis igneam se¬
ctionem operatur, in quorum numero spon¬
in modum compta luna nouem orbium con¬
uersiones sumit, per quam compositum tem¬
peramentum conficitur. ò diuitias sapientiae.
per disciplinas, ac numeros sententias profert.
NOVEM LITTERAS HABEO. solus hic
numerus eorum numerorum, qui ante deca¬
da sunt in se ipsum multiplicatus, in unitatem
terminat, hic unitatis est forma dvnitas enim
multiplicata eandem forma seruat, naturalia
uerò corpota, scilicet quatuor elementa ne¬
cessariò per mathematicam contemplationem
ostenduntur. non enim ab ipsa auulsa sunt na¬
turalia, ut perfectiora complectantur ante
quàm inferiora subiiciantur, quemadmodum
igitur natura prius corporeum constituit ad
animam suscipiendam, postea ita ipsum ani¬
mauit, quod simul utrunque est, sic rursus
cum ipsum animarit sublimiorem ipsi perse¬
ctionem eodem ordine accommodat. ò do¬
ctrinae quaestio omnis habens sapientiae sym¬
bola. uult nos mente, & scientia erectos uiue
re. sublimiorem uitam, & speculationem, &
amorem in Deum magis testatur. principia
enim scientiae sunt sensus & experientia. ex¬
perientia enim principium actiuae cogitatio¬
nis praebet. sensus autem apparentis rei cogi¬
tationem.
f 4