233
68 EXPLICATIONES
iam elucidabo, quae videbuntur obscuriora. In primis
consideranda est vita, cùm mineralium, tum metallo¬
rum, tam occulta, quàm manifesta, quae relucere cer¬
nitur in vitriolo sub charactere Veneris, quaeque vita pri¬
ma, primumque metallum in adepta Philosophia nun¬
cupatur. Haec sanè praebet veris & sincerioribus philo¬
sophis amplissimum argumentum latissimae doctrinae
in adepta Medicina. Non enim praecedenti capitulo
frustra dictum fuit ab authore nostro: Visitabis inte¬
riora terrae, putà metallicae, hoc est, vitrioli, &c. Gene¬
talis vita, metallorum & mineralium species ac vitas
in se complectitur, quo fit, vt istae particulares ad suum
genus redire possint. Si vitam igitur omnium rerum
intelligere velis, à virore suo, tandem ad sanguinem, et
vitae nutrimentum deuenias oportet. Omnis enim vi¬
ta naturalis nutriri debet, alioquin recedit à corpore
quod hoc inhabitat, ad fontem vitae rediens, in quo vi¬
uit absque nutrimento. Nam vita vitarum fons aeter¬
nus, aeternè per se, suaque vita viuit sola, non indigens a¬
liena, sed alijs omnibus vitam abundantissimè tribuit,
absque detrimento, vel imminutione propriae suae vitae.
Quamobrem vita non propter seipsam, at ratione cor¬
porum quibus inest, nutritur: estque nutrimentum co¬
pula vitae cum corpore. siue medium quo retinetur in
hoc illa tantisper, dum praefinitus adsit iam terminus,
qui nutrimentum impedit, ne recipiatur à vita: alio¬
quin tam diuvita manet in corpore, vsque dum nutri¬
tur absque nocumento. Quantò verò nutrimentum est
vitae conuenientius ac spiritualius, tantò maiore dele¬
ctatione